- EPICUREA
- EPICUREASecta Philosophorum, auctore Epicuro, ex Elearica maxime secta profluxit. Epicurus enim, qui eius conditor fuit Olymp. 109. An. 3. septennio post Platomisexcessum, nemini plus quam Democrito debuit. Unde Cic. l. 1. de Nat. Deor. Democritus vir magnus inprimis, cuius fontibus Epîcurus hortulos suos irrigavit. Contempsit autem Rhetoricam et Dialecticae loco Canonicam substituit: Mathesin quoque insuper habuit; In Physicis vero, ubi Anaxagorae dogmata maxime sequebatur, atomos a Leucippo et Democrito mutuatus, magnus omnino suis visus fuit. Quam naturae scientiam universam sex libris complexus est Lueret. ipse Epicureus: e quibus perspicuum est, quod Canonica contenderat, omnia sensibu diiudicasse; adeo ut ne, Solem quidem vel Lunam maiorem putaret, quam videretur. Itaque, ut Cleomedes Meteorol. l. 1. ait, etiam maiorem esse Solem mane, quam meridie fatebatur, quia sic videatur sensui. Imo, quod magis ridiculum, eum mane accendi, vesperi Oceani aquis extmgui opinatus est. Quod ad moralem Philosophiam attinet, summum bonum in voluptate posuit Epicurus, ubi cum Eudoxo sensisse multis videtur. Interim foedus eius error fuit, quod negaret: Deum mortalia curare. Item, quod Animas cum corporibus interire statueret. Ei in schola hac successit Mus, servus ille quidem Epicuti, sed qui Diseipulorum eius omnium clarissimus evasit. Etiam inter sectatores illius Zeno Epicureus, Hermachus, Lucianus: et apud Romanos Lucretius, Cassius, qui Caesarem sustulit, Maro sub vitae finem, et Petronius Arbiter. Et hoc discipulorum Epicuri typhum fovit, quod desicientibus sectis aliis, Magistri sui scholam, semper succedentibus aliis atque aliis persistere videbant. Gerh. Ioh. Voss. de Philos. Sectis c. 8. Eadem cum Epicuro iam sub mundi initia sensisse Cainum, et statim a diluvio Chamum, ostendit Georgius Horn. Hist. Philos. l. 1. c. 9. et l. 2. c. 8. Apud Iudaeos postea Sadducaei, Epicuri dogmata sectati sunt, ex diseiplina Zadoci conditoris sui credentes: Post hanc vitam neque praemia bonis, neque paenas malis instare, sed animam unae cum corpore interire. Ex Hareticis Valentiniani, et illi, contra quos Irenaeusscrbit. Epicurei erant ac Cynici, Iren. l. 2. c. 58. vide quoque iti voce Epicurus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.